Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
  2. sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
  3. rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
  4. adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
  5. quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
  6. iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
  7. regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
  8. inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
  9. molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
  10. quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
  11. hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
  12. contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
  13. quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum
  14. depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
  15. matronae praeter faciem nil cernere possis,
  16. cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
  17. si interdicta petes, vallo circumdata — nam te
  18. hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,
  19. custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
  20. ad talos stola demissa et circumdata palla,