Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. frigus quo duramque famem propellere possit.
  2. hunc si perconteris, avi cur atque parentis
  3. praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
  4. omnia conductis coemens obsonia nummis,
  5. sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
  6. respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
  7. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
  8. dives agris, dives positis in fenore nummis:
  9. quinas hic capiti mercedes exsecat atque
  10. quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
  11. nomina sectatur modo sumpta veste virili
  12. sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
  13. ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
  14. pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,
  15. quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
  16. fabula quem miserum gnato vixisse fugato
  17. inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
  18. siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc: