Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
  2. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
  3. dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
  4. frigus quo duramque famem propellere possit.
  5. hunc si perconteris, avi cur atque parentis
  6. praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
  7. omnia conductis coemens obsonia nummis,
  8. sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
  9. respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
  10. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
  11. dives agris, dives positis in fenore nummis:
  12. quinas hic capiti mercedes exsecat atque
  13. quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
  14. nomina sectatur modo sumpta veste virili
  15. sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
  16. ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
  17. pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,
  18. quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
  19. fabula quem miserum gnato vixisse fugato
  20. inducit, non se peius cruciaverit atque hic.