Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  2. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  3. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
  4. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
  5. vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
  6. Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
  7. Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
  8. Valgius et probet haec Octavius optimus atque
  9. Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
  10. ambitione relegata. te dicere possum,
  11. Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
  12. vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
  13. conpluris alios, doctos ego quos et amicos
  14. prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
  15. arridere velim, doliturus, si placeant spe
  16. deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,