Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  2. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
  3. scripturus, neque te ut miretur turba labores,
  4. contentus paucis lectoribus. an tua demens
  5. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  6. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  7. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
  8. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
  9. vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
  10. Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
  11. Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
  12. Valgius et probet haec Octavius optimus atque
  13. Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
  14. ambitione relegata. te dicere possum,