Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  2. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  3. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  4. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  5. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  6. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  7. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  8. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  9. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  10. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
  11. scripturus, neque te ut miretur turba labores,
  12. contentus paucis lectoribus. an tua demens
  13. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  14. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  15. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
  16. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
  17. vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
  18. Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
  19. Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
  20. Valgius et probet haec Octavius optimus atque