Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. versiculos natura magis factos et euntis
  2. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  3. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  4. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  5. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  6. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  7. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  8. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  9. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  10. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  11. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  12. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  13. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  14. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  15. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
  16. scripturus, neque te ut miretur turba labores,
  17. contentus paucis lectoribus. an tua demens
  18. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  19. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  20. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.