Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  2. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  3. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  4. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  5. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  6. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  7. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  8. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  9. non ridet versus Enni gravitate minores,
  10. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  11. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  12. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  13. versiculos natura magis factos et euntis
  14. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  15. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  16. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  17. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  18. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  19. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  20. comis et urbanus, fuerit limatior idem