Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,
  2. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  3. arguta meretrice potes Davoque Chremeta
  4. eludente senem comis garrire libellos
  5. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  6. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  7. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  8. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  9. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  10. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  11. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  12. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  13. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  14. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  15. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?