Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. magnas Graecorum malis inplere catervas.’
  2. turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
  3. diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
  4. quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,
  5. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  6. arguta meretrice potes Davoque Chremeta
  7. eludente senem comis garrire libellos
  8. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  9. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  10. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  11. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  12. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  13. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  14. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  15. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  16. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  17. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  18. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  19. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  20. non ridet versus Enni gravitate minores,