Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
  2. urbem defricuit, charta laudatur eadem.
  3. nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
  4. et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
  5. ergo non satis est risu diducere rictum
  6. auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
  7. est brevitate opus, ut currat sententia neu se
  8. inpediat verbis lassas onerantibus auris,
  9. et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
  10. defendente vicem modo rhetoris atque poetae,