Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
  2. defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
  3. interdum urbani, parcentis viribus atque
  4. extenuantis eas consulto. ridiculum acri
  5. fortius et melius magnas plerumque secat res.
  6. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
  7. hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
  8. Hermogenes umquam legit neque simius iste
  9. nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
  10. ‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
  11. miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis
  12. difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
  13. contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque
  14. suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’
  15. cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
  16. dura tibi peragenda rei sit causa petilli?