Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  2. Umidius quidam; non longa est fabula: dives
  3. ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
  4. non umquam servo melius vestiret, ad usque
  5. supremum tempus, ne se penuria victus
  6. opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
  7. divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
  8. ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
  9. ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
  10. frontibus adversis conponere: non ego avarum
  11. cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
  12. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
  13. est modus in rebus, sunt certi denique fines,
  14. quos ultra citraque nequit consistere rectum.
  15. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
  16. se probet ac potius laudet diversa sequentis,
  17. quodque aliena capella gerat distentius uber,
  18. tabescat neque se maiori pauperiorum
  19. turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
  20. sic festinanti semper locupletior obstat,