Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  2. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  3. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  4. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  5. at si cognatos nullo natura labore
  6. quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
  7. infelix operam perdas, ut siquis asellum
  8. in campo doceat parentem currere frenis.
  9. denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
  10. pauperiem metuas minus et finire laborem
  11. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  12. Umidius quidam; non longa est fabula: dives
  13. ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
  14. non umquam servo melius vestiret, ad usque
  15. supremum tempus, ne se penuria victus
  16. opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
  17. divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
  18. ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
  19. ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
  20. frontibus adversis conponere: non ego avarum