Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
  2. formidare malos fures, incendia, servos,
  3. ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
  4. semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
  5. at si condoluit temptatum frigore corpus
  6. aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
  7. adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
  8. suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
  9. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  10. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  11. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  12. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  13. at si cognatos nullo natura labore
  14. quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
  15. infelix operam perdas, ut siquis asellum
  16. in campo doceat parentem currere frenis.
  17. denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
  18. pauperiem metuas minus et finire laborem
  19. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  20. Umidius quidam; non longa est fabula: dives