Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
  2. panis ematur, holus, vini sextarius, adde
  3. quis humana sibi doleat natura negatis.
  4. an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
  5. formidare malos fures, incendia, servos,
  6. ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
  7. semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
  8. at si condoluit temptatum frigore corpus
  9. aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
  10. adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
  11. suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
  12. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  13. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  14. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  15. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  16. at si cognatos nullo natura labore
  17. quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
  18. infelix operam perdas, ut siquis asellum