Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  2. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
  3. quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
  4. non usquam prorepit et illis utitur ante
  5. quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
  6. demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
  7. nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
  8. quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
  9. furtim defossa timidum deponere terra?
  10. quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
  11. at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
  12. milia frumenti tua triverit area centum:
  13. non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
  14. reticulum panis venalis inter onusto
  15. forte vehas umero, nihilo plus accipias quam