Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
  2. praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
  3. percurram — quamquam ridentem dicere verum
  4. quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
  5. doctores, elementa velint ut discere prima —
  6. sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
  7. ille gravem duro terram qui vertit aratro,
  8. perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
  9. audaces mare qui currunt, hac mente laborem
  10. sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
  11. aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
  12. parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
  13. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  14. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
  15. quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
  16. non usquam prorepit et illis utitur ante
  17. quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
  18. demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
  19. nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
  20. quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri