Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
  2. iratus buccas inflet neque se fore posthac
  3. tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
  4. praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
  5. percurram — quamquam ridentem dicere verum
  6. quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
  7. doctores, elementa velint ut discere prima —
  8. sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
  9. ille gravem duro terram qui vertit aratro,
  10. perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
  11. audaces mare qui currunt, hac mente laborem
  12. sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
  13. aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
  14. parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
  15. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  16. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
  17. quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
  18. non usquam prorepit et illis utitur ante
  19. quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
  20. demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,