Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
  2. mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
  3. vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
  4. quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.
  5. quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
  6. iratus buccas inflet neque se fore posthac
  7. tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
  8. praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
  9. percurram — quamquam ridentem dicere verum
  10. quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
  11. doctores, elementa velint ut discere prima —
  12. sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
  13. ille gravem duro terram qui vertit aratro,
  14. perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
  15. audaces mare qui currunt, hac mente laborem
  16. sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
  17. aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
  18. parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
  19. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  20. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.