Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
- mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
- vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
- quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.
- quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
- iratus buccas inflet neque se fore posthac
- tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
- praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
- percurram — quamquam ridentem dicere verum
- quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
- doctores, elementa velint ut discere prima —
- sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
- ille gravem duro terram qui vertit aratro,
- perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem