Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. frontem senectus exaret
  2. hietque turpis inter aridas natis
  3. podex velut crudae bovis.
  4. sed incitat me pectus et mammae putres
  5. equina quales ubera
  6. venterque mollis et femur tumentibus
  7. exile suris additum.
  8. esto beata, funus atque imagines
  9. ducant triumphales tuom
  10. nec sit marita, quae rotundioribus
  11. onusta bacis ambulet.
  12. quid? quod libelli Stoici inter Sericos
  13. iacere pulvillos amant,