Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. esto beata, funus atque imagines
  2. ducant triumphales tuom
  3. nec sit marita, quae rotundioribus
  4. onusta bacis ambulet.
  5. quid? quod libelli Stoici inter Sericos
  6. iacere pulvillos amant,
  7. inlitterati num minus nervi rigent
  8. minusve languet fascinum?
  9. quod ut superbo provoces ab inguine,
  10. ore adlaborandum est tibi.