Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
  2. iram atque numen vertite.
  3. formidulosis cum latent silvis ferae
  4. dulci sopore languidae,
  5. senem, quod omnes rideant, adulterum
  6. latrent Suburanae canes
  7. nardo perunctum, quale non perfectius
  8. meae laborarint manus.
  9. quid accidit? cur dira barbarae minus
  10. venena Medeae valent,
  11. quibus Superbam fugit ulta paelicem,
  12. magni Creontis filiam,
  13. cum palla, tabo munus imbutum, novam
  14. incendio nuptam abstulit?
  15. atqui nec herba nec latens in asperis
  16. radix fefellit me locis.
  17. indormit unctis omnium cubilibus
  18. oblivione paelicum?