Epodi
Horace
Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- Nox et Diana, quae silentium regis,
- arcana cum fiunt sacra,
- nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
- iram atque numen vertite.
- formidulosis cum latent silvis ferae
- dulci sopore languidae,
- senem, quod omnes rideant, adulterum
- latrent Suburanae canes
- nardo perunctum, quale non perfectius
- meae laborarint manus.
- quid accidit? cur dira barbarae minus
- venena Medeae valent,
- quibus Superbam fugit ulta paelicem,
- magni Creontis filiam,