Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. urget diem nox et dies noctem neque est
  2. levare tenta spiritu praecordia.
  3. ergo negatum vincor ut credam miser,
  4. Sabella pectus increpare carmina
  5. caputque Marsa dissilire nenia.
  6. quid amplius vis? o mare et terra, ardeo,
  7. quantum neque atro delibutus Hercules
  8. Nessi cruore nec Sicana fervida
  9. virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
  10. iniuriosis aridus ventis ferar,
  11. cales venenis officina Colchicis.
  12. quae finis aut quod me manet stipendium?
  13. effare; iussas cum fide poenas luam,
  14. paratus expiare, seu poposceris
  15. centum iuvencos sive mendaci lyra
  16. voles sonare: “tu pudica, tu proba