Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. ferres, divite me scilicet artium
  2. quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
  3. hic saxo, liquidis ille coloribus
  4. sollers nunc hominem ponere, nunc deum
  5. sed non haec mihi vis, nec tibi talium
  6. res est aut animus deliciarum egens.
  7. gaudes carminibus; carmina possumus
  8. donare et pretium dicere muneri.
  9. non incisa notis marmora publicis,
  10. per quae spiritus et vita redit bonis
  11. post mortem ducibus, non “celeres fugae
  12. reiectaeque retrorsum Hannibalis minae”
  13. non “incendia Karthaginis inpiae”,
  14. eius, “qui domita nomen ab Africa
  15. lucratus rediit”, clarius indicant
  16. laudes quam “Calabrae Pierides” neque,
  17. si chartae sileant quod bene feceris,
  18. mercedem tuleris. quid foret Iliae
  19. Mavortisque puer, si taciturnitas
  20. obstaret meritis invida Romuli?