spes donare novas largus amaraquecurarum eluere efficax.ad quae si properas gaudia, cum tuavelox merce veni: non ego te meisinmunem meditor tinguere poculis,plena dives ut in domo.verum pone moras et studium lucrinigrorumque memor, dum licet, igniummisce stultitiam consiliis brevem:dulce est desipere in loco.Audivere, Lyce, di mea vota, diaudivere, Lyce: fis anus et tamenvis formosa videriludisque et bibis inpudenset cantu tremulo pota Cupidinemlentum sollicitas. ille virentis etdoctae psallere Chiaepulcris excubat in genis.inportunus enim transvolat aridasquercus et refugit te quia luridi