Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,
  2. dices “heu,” quotiens te speculo videris alterum,
  3. “quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
  4. vel cur his animis incolumes non redeunt genae?”
  • Est mihi nonum superantis annum
  • plenus Albani cadus, est in horto,
  • Phylli, nectendis apium coronis;
  • est hederae vis
  • multa, qua crinis religata fulges,
  • ridet argento domus, ara castis
  • vincta verbenis avet immolato
  • spargier agno;
  • cuncta festinat manus, huc et illuc
  • cursitant mixtae pueris puellae,
  • sordidum flammae trepidant rotantes
  • vertice fumum.
  • ut tamen noris, quibus advoceris
  • gaudiis: Idus tibi sunt agendae,
  • qui dies mensem Veneris marinae
  • findit Aprilem,