Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • summi materiem mali,
  • mittamus, scelerum si bene paenitet.
  • eradenda cupidinis
  • pravi sunt elementa et tenerae nimis
  • mentes asperioribus
  • formandae studiis. nescit equo rudis
  • haerere ingenuus puer
  • venarique timet, ludere doctior,
  • seu Graeco iubeas trocho
  • seu malis vetita legibus alea,
  • cum periura patris fides
  • consortem socium fallat et hospites
  • indignoque pecuniam
  • heredi properet. scilicet inprobae
  • crescunt divitiae, tamen
  • curtae nescio quid semper abest rei.
  • Quo me, Bacche, rapis tui
  • plenum? quae nemora aut quos agor in specus,
  • velox mente nova? quibus
  • antris egregii Caesaris audiar