Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • quae velut latis equa trima campis
  • ludit exsultim metuitque tangi
  • nuptiarum expers et adhuc protervo
  • cruda marito.
  • tu potes tigris comitesque silvas
  • ducere et rivos celeres morari;
  • cessit immanis tibi blandienti
  • ianitor aulae
  • Cerberus, quamvis furiale centum
  • muniant angues caput eius atque
  • spiritus taeter saniesque manet
  • ore trilingui;
  • quin et Ixion Tityosque voltu
  • risit invito, stetit urna paulum
  • sicca, dum grato Danai puellas
  • carmine mulces.