dic modos, Lyde quibus obstinatasadplicet auris,quae velut latis equa trima campisludit exsultim metuitque tanginuptiarum expers et adhuc protervocruda marito.tu potes tigris comitesque silvasducere et rivos celeres morari;cessit immanis tibi blandientiianitor aulaeCerberus, quamvis furiale centummuniant angues caput eius atquespiritus taeter saniesque manetore trilingui;quin et Ixion Tityosque volturisit invito, stetit urna paulumsicca, dum grato Danai puellascarmine mulces.audiat Lyde scelus atque notasvirginum poenas et inane lymphae