Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. et Iovis arcanis Minos admissus habentque
  2. Tartara Panthoiden iterum Orco
  3. demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
  4. tempora testatus nihil ultra
  5. nervos atque cutem morti concesserat atrae,
  6. iudice te non sordidus auctor
  7. naturae verique. sed omnis una manet nox
  8. et calcanda semel via leti.
  9. dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
  10. exitio est avidum mare nautis;
  11. mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum
  12. saeva caput Proserpina fugit:
  13. me quoque devexi rapidus comes Orionis
  14. Illyricis Notus obruit undis.
  15. at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae
  16. ossibus et capiti inhumato
  17. particulam dare: sic quodcumque minabitur Eurus
  18. fluctibus Hesperiis Venusinae
  19. plectantur silvae te sospite multaque merces
  20. unde potest tibi defluat aequo