Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • suspecta Cyrum, ne male dispari
  • incontinentis iniciat manus
  • et scindat haerentem coronam
  • crinibus inmeritamque vestem.
    1. Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
    2. circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
    3. siccis omnia nam dura deus proposuit neque
    4. mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
    5. quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
    6. quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
    7. ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
    8. Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
    9. debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
    10. cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
    11. discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
    12. invitum quatiam nec variis obsita frondibus
    13. sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
    14. cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
    15. et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
    16. arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.