Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama
p.342
quidem accepisse: ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram, quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius. Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat : ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt,