Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis.

Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, expectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare.

Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et

p.344
ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles vagabantur.

Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat. Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.

Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset.

Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatis etiam inpulit classem.