Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.

Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.

Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere:

navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas.

Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi.

Laetus ille hortari nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi: ne naturam quidem longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus esse visuros.