Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quam veneni remedium esse monstrasset: colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.
Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Patalium perventum est.
p.341
Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes profugerat: itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.