Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore,

quam veneni remedium esse monstrasset: colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.

Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Patalium perventum est.

p.341
Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes profugerat:

itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.

Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.

Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere: