Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat.

Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat.

Ob haec regi an popularibus carior esset, dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.

Quippe non levior illis Ptolomaei fuit cura quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri.