Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Barbarie simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.

LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.

Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem expectare se iusserat, repetit.

Quarto deinde die secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno imo erat Sambi. Nuper se ille dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas.

Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet.

Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.

Sed non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit: quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent.

Barbari autem speraverant in-

p.340
cautum et temerarium regem excipi posse. Sed forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat.