Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Secundo deinde amne defluxit aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur.
Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem.
Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium,
p.330
quotiens adversa regi valitudo incidisset: hoc tum quoque more servato universi cubiculum eius intrant. Ille sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus.