Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus: temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi.”

Eadem fere Ptolomaeus et similia his ceteri. Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret.

Grata erat regi pietas amicorum: itaque singulos familiarius amplexus considere iubet altiusque sermone repetito:

“Vobis quidem,” inquit, “o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vi tam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim.