Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus.

Lacrimantem eum ae metu et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: “Quid,” inquit, “quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas?

An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?” At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corpo-

p.329
ris motum noxium fore.

Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi.

Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.