Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus,

ut se pedibus exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri posset, fortuna providerat.

Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex

p.326
adverso ingerebantur, excipiens.

Nam cum comminus unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant.

Pugnabat pro rege primum celebrati nominas fama,

deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant.

Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: