Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
“Censesne,” inquit, “tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse
quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Augusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat.
Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans:
nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem.
Sed festinando morabantur auxilia. Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas: quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus,