Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo in aedificanda classe amborum studio usus.

Oppida quoque duo condidit: quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum Bucephala, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem.

Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus pro-

p.321
cedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae possent.

Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur:

hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi obtinebant.

Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia.

Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit.