Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant.
Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur, paulatimque liberius dolor egeri coepit manantibus
p.318
lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cupiebat, temperare oculis potuerit. Tandem universa contione effusius flente Соеnus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere significans se loqui velle.
Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti — ita enim regem adloqui mos est —, hortari coeperunt, ut causam exercitus ageret.