Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Date

p.317
hoc precibus meis et tandem obstinatum silentium rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non agnosco vos, milites, nec agnosci videor a vobis. Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor.” Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent:

“Nescio quid,” inquit, “in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet, nemo saltem negat.

Quos adloquor? quid autem postulo? Vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus.

Sed solus quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri.

Mori praestat quam precario imperatorem esse. Ite reduces domos! ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam.”

Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant.