Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit,
excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur.
Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem.
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat:
relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes
Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.